- ANACARA
- ANACARAItal. Naccaroe, crepitaculi seu tympani genus, quod ex una tantum parte est pelle coopertum, ex alia vero m convexitatem desinit, inservitque equitatui militiae, apud Orientales inprimis ac Teutones. In Vita Ludov. Tympanis, Anacaris et aliis similibus instrumentis horribiliter resonabant. Meursius in Glossar. Naccaris appellari ait, refertque Curopalata, quoties Imperator Constantinopolitan. ante prandium per civitatem progrederetur, tubis anacarisque populum ad concursum commonitum fuisse; in pomeridiano vero egreslu, signa haec data non fuisse, ne quis forte ebrius incompositeac temere ad Imperatorem accederet, c. 5. adpud Macros fratres Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.